- SIMPLI Equi
- SIMPLI Equiin veter. Epigramm. de Circo,Lunae biga datur semper, Solique quadriga,Castoribus simpli rite dicantur equi.Singulares sunt, quos et solitarios dicebant. Sed desultorii, qui et singulares dicti, ad differentiam eorum, qui iunguntur ad currum. Sic Homerus κελητίζειν de desultore dixit Od. o. v. 679. κέλης enim Graecis et equus est singularis et ἀζευκτος et eques qui solô ac singulari equô vehit. Manilius vero singulatores, h. e. Equites solitarios, qui solô equô vectantur, a Desultoribus, qui binos habebant equos, deque uno in alterum transire solebant, distinguens, singularium equitum duo genera facit: unum eorum, qui militabant, alterum eorum, qui in Circo praemii palmaeque gratiâ curru contendebant, l. 5. ubi de Desultore.———— ludet per terga volantum.Aut solô vectatus equô nunc arma movebit,Nunc licet in longo per cursus praemia Circo,Quidquid de tali studio formatur, habebit.Cuiusmodi singularium equitum, qui in Circo currebant, etiam meminit Isidor. l. 38. et a desultoribus separat, μονίππους Graeci appellant, Latini monolores quoque dixêre etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino c. 19. et infra in voce Singulator.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.